MARTYROLOGIUM ROMANUM

8 Februarii     

Sexto Idus Februarii. Luna ...     vij. C

Sancti Joannis de Matha, Presbyteri et Confessoris, qui Ordinis sanctissimae Trinitatis redemptionis captivorum fuit Institutor, et sextodecimo Kalendas Januarii obdormivit in Domino.

Somaschae, in territorio Bergomensi, natalis sancti Hieronymi Aemiliani Confessoris, qui Congregationis Somaschae Fundator exstitit; atque, pluribus in vita et post mortem miraculis illustris, a Clemente Decimo tertio, Pontifice Maximo, Sanctorum fastis adscriptus est, et a Pio Papa Undecimo universalis orphanorum ac derelictae juventiitis Patronus apud Deum electus et declaratus. Ejus tamen festivitas tertiodecimo Kalendas Augusti recolitur.

Romae sanctorum Martyrum Pauli, Lucii et Cyriaci.

In Armenia minore passio sanctorum Martyrum Dionysii, Emiliani et Sebastiani.

Constantinopoli natalis sanctorum Martyrum Monachorum monasterii Dii, qui, ob defensionem fidei catholicae, cum tulissent litteras sancti Felicis Papae Tertii adversus Acacium, dirissime caesi sunt.

In Perside commemoratio sanctorum Martyrum, qui, sub Rege Persarum Cabade, ob Christianam fidem, diversis suppliciis necati sunt.

Alexandriae passio sanctae Cointhae Martyris, quam Pagani, sub Decio Imperatore, correptam et ad idola perductam, haec adorare cogebant; quod cum illa exsecrans recusaret, ipsius pedes vinculis innexuerunt, eamque, trahentes sic vinctam per civitatis plateas, horrendo supplicio discerpserunt.

Papiae sancti Juventii Episcopi, qui strenue in Evangelio laboravit.

Mediolani depositio sancti Honorati, Episcopi et Confessoris.

Viroduni, in Gallia, sancti Pauli Episcopi, miraculorum dono illustris.

Apud Muretum, in agro Lemovicensi, natalis sancti Stephani Abbatis, qui Grandimontensis Ordinis Institutor fuit, ac virtutibus et miraculis claruit.

In monasterio Vallis Umbrosae Beati Petri, Cardinalis et Episcopi Albanensis, ex Ordine Vallis Umbrosae, cognomento Ignei, quia per ignem illsesus transivit.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.