MARTYROLOGIUM ROMANUM

3 Decembris

Tertio Nonas Decembris. Luna ...     vij. E

Sancti Francisci Xaverii, Sacerdotis e Societate Jesu et Confessoris, Indiarum Apostoli, sodalitatis et operis Propagandae Fidei atque Missionum omnium Patroni caelestis; qui pridie hujus diei quievit in pace.

In Judaea sancti Sophoniae Prophetae.

Romae sanctorum Martyrum Claudii Tribuni, et uxoris Hilariae, filiorum Jasonis et Mauri, cum septuaginta (70) militibus. Ex eis Claudium jussit Numerianus Imperator, ingenti saxo alligatum, in flumen praecipitem dari; milites vero et ipsius Claudii filios capitali sententia puniri. Beata autem Hilaria, cum filiorum corpora sepelisset, paulo post, orans ad eorum sepulcrum, tenta est a Paganis, et, in carcerem trusa, migravit ad Dominum.

Tingi, in Mauritania, passio sancti Cassiani Martyris, qui, cum exceptoris diu gessisset officium, tandem, admiratus intrepida beati Marcelli Centurionis responsa et immobilem in Christi fide constantiam, atque caelitus inspiratus, exsecrabile duxit Christianorum neci deservire; ideoque, cum renuntiasset eidem officio, et ipse, sub Christiana professione, capite abscissus, triumphum meruit obtinere martyrii.

Item in Africa sanctorum Martyrum Claudii, Crispini, Maginae, Joannis et Stephani.

In Pannonia sancti Agricolae Martyris.

Nicomediae passio sanctorum Ambici, Victoris et Julii.

Mediolani sancti Mirocletis, Episcopi et Confessoris; cujus aliquando sanctus Ambrosius meminit.

Dorcestriae, in Anglia, sancti Birini, qui fuit primus ejusdem civitatis Episcopus.

Curiae, in Germania, sancti Lucii, Britannorum Regis, qui primus ex iis Regibus fidem Christi suscepit, tempore sancti Eleutherii Papae.

Senis, in Tuscia, sancti Galgani Eremitae.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.