MARTYROLOGIUM ROMANUM

15 Novembris

Decimo  septimo Kalendas Decembris. Luna ...   x. C

Coloniae Agrippinae sancti Alberti Episcopi et Confessoris, ex Ordine Praedicatorum, cognomento Magni, sanctitate et doctrina celebris, quem Pius Papa Undecimus Doctorem universalis Ecclesiae declaravit, et Pius Duodecimus cultorum scientiarum naturalium caelestem apud Deum Patronum constituit.

Eodem die natalis sancti Eugenii, Episcopi Toletani et Martyris; qui fuit beati Dionysii Areopagitae discipulus, et in territorio Parisiensi, consummato martyrii cursu, beatae passionis coronam percepit a Domino. Ipsius autem corpus Toletum, in Hispania, postea fuit translatum.

Nolae, in Campania, beati Felicis, Episcopi et Martyris; qui, a quintodecimo astatis suae anno, miraculis claruit, et, sub Marciano Praeside, cum aliis triginta (30) Sociis, agonem martyrii complevit.

Edessae, in Mesopotamia, passio sancti Abibi Diaconi, qui sub Licinio Imperatore et Lysania Praeside, unguibus laceratus, in ignem conjectus est.

Ibidem sanctorum Martyrum Guriae et Samonse, sub Diocletiano Imperatore et Antonino Praeside.

In Africa sanctorum Martyrum Secundi, Fidentiani et Varici.

Apud Arcum, in territorio Santonensi, natalis sancti Machuti, Aletensis in Gallia Episcopi; qui, in Anglia natus, a primaevo aetatis suae tirocinio miraculis emicuit.

Veronae sancti Luperii, Episcopi et Confessoris.

Kahlembergae, prope Vindobonam, in Austria, sancti Leopoldi, ejusdem provinciae Austriae Marchionis, quem Innocentius Papa Octavus in Sanctorum numerum adscripsit.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.