MARTYROLOGIUM ROMANUM

14 Novembris

Decimo octavo Kalendas Decembris. Luna ...     xj. B

Sancti Josaphat, e sancti Basilii Ordine, Episcopi Polocensis et Martyris, cujus dies natalis recensetur pridie Idus Novembris.

Gangris, in Paphlagonia, sancti Hypatii Episcopi, qui, a magna Nicaena Synodo rediens, a Novatianis haereticis in via lapidibus impetitus, Martyr occubuit.

Heracleae, in Thracia, natalis sanctorum Martyrum Clementini, Theodoti et Philomeni.

Alexandriae sancti Serapionis Martyris, quem persecutores, sub Decio Principe, ita crudelissimis affecerunt suppliciis, ut cunctas ei juncturas membrorum prius solverent, eumque postea de superioribus domus suae praecipitarent; atque ille sic gloriosus Christi Martyr efficeretur.

Trecis, in Gallia, sancti Venerandi Martyris, sub Aureliano Imperatore.

In Gallia sanctae Venerandae Virginis, quae, sub Antonino Imperatore et Asclepiade Praeside, martyrii coronam accepit.

Emessae, in Phoenicia, passio plurimarum sanctarum mulierum, quae, sub saevissimo Arabum duce Mady, ob Christi fidem, crudelissime tortae atque necatae sunt.

Bononiae sancti Jucundi, Episcopi et Confessoris.

Augae, in Gallia, transitus sancti Laurentii, Episcopi Dublinensis.

Algariae, in Africa, beati Serapionis, qui, primus ex Ordine beatae Mariae de Mercede redemptionis captivorum, pro captivis fidelibus redimendis et Christianae fidei praedicatione actus in crucem et membratim dissectus, martyrii palmam meruit obtinere.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.