4 Octobris
MARTYROLOGIUM ROMANUM
Quarto Nonas Octobris. Luna ... vij. F
Assisii, in Umbria, natalis sancti Francisci, Levitae et Confessoris; qui trium Ordinum, scilicet Fratrum Minorum, Pauperum Dominarum, ac Fratrum et Sororum de Poenitentia, Fundator exstitit. Ipsius autem vitam, sanctitate ac miraculis plenam, sanctus Bonaventura conscripsit.
Corinthi item natalis sanctorum Crispi et Caji, quorum meminit sanctus Paulus Apostolus ad Corinthios scribens.
Athenis sancti Hierothei, qui fuit discipulus ipsius beati Pauli Apostoli.
Damasci sancti Petri, Episcopi et Martyris; qui, accusatus apud Agarenorum Principem quod fidem Christi doceret, ideo, lingua et manibus pedibusque amputatis, cruci affixus martyrium consummavit.
Alexandriae sanctorum Presbyterorum, et Diaconorum Caji, Fausti, Eusebii, Chaeremonis, Lucii et Sociorum; ex quibus alii, in persecutione Valeriani, Martyres facti sunt, alii, Martyribus servientes, mercedem Martyrum receperunt.
In Aegypto sanctorum Martyrum Marci et Marciani fratrum, et aliorum ferme innumerabilium utriusque sexus atque omnis aetatis; quorum alii post verbera, alii post diversi generis horribiles cruciatus flammis traditi, alii in mare praecipitati, nonnulli capite caesi, plurimi inedia consumpti, alii patibulis affixi, quidam etiam, capite deorsum verso et pedibus in sublime sublatis, appensi, beatissimam martyrii coronam meruerunt.
Bononiae sancti Petronii, Episcopi et Confessoris; qui doctrina, miraculis et sanctitate claruit.
Lutetiae Parisiorum sanctae Aureae Virginis.
Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.