MARTYROLOGIUM ROMANUM

21 Augusti     

Duodecimo Kalendas Septembris. Luna ...     iv. B

Sanctae Joannae Franciscae Fremiot de Chantal, Ordinis Sanctimonialium Visitationis sanctae Mariae Institutricis, cujus natalis dies Idibus Decembris memoratur.

Romae in agro Verano sanctae Cyriacae Viduae et Martyris, quae in persecutione Valeriani cum se suaque omnia in Sanctorum ministerio impendisset, demum pro Christo martyrium subiens, vitam quoque ipsam libenter impendit.

Salone sancti Anastasii cornicularii, qui cum videret beatum Agapitum constanter tormenta perferentem, conversus est ad fidem, et pro confessione nominis Christi, jubente Aureliano Imperatore, interemptus Martyr migravit ad Dominum.

In Sardinia natalis sanctorum Martyrum Luxorii, Ciselli et Camerini, qui in persecutione Diocletiani sub Delphio Praeside gladio caesi sunt.

In territorio Gavalitano sancti Privati Episcopi et Martyris, qui ab Alexandria Romam veniens ad Apostolorum memorias, et inde in agrum Fundanum secedens cum Martyrum corpora sepeliret, a Tribuno comprehensus in vinculis expiravit.

Edessa in Syria sanctorum Martyrum Basae et filiorum ejus Theogonii, Agapii et Fidelis, quos in persecutione Maximiani pia mater exhortans, martyrio coronatus praemisit ad palmam, et truncato capite gaudens secuta est cum victoria.

Veronae sancti Euprepii Episcopi et Confessoris.

Item sancti Quadrati Episcopi.

Senis in Tuscia beati Bernardi Ptolomaei Abbatis, Congregationis Olivetanae Fundatoris.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.