MARTYROLOGIUM ROMANUM

18 Augusti   

Quintodecimo Kalendas Septembris. Luna ...     vij. F

Praeneste natalis sancti Agapiti Martyris, qui cum esset annorum quindecim, et amore Christi ferveret, jussu Aureliani Imperatoris tentus, ac primo nervis crudis diutissime caesus, deinde sub Antiocho Praefecto graviora supplicia passus; exinde cum ex praecepto Imperatoris leonibus objiceretur, et minime laesus esset, gladio ministrorum coronandus percutitur.

Romae beatorum Joannis et Crispi Presbyterorum, qui in persecutione Diocletiani multa Sanctorum corpora officiosissime sepelierunt, quorum meritis et ipsi postmodum sociati, gaudia vitae aeternae meruerunt.

Ibidem sanctorum Martyrum Hermae, Serapionis et Polyaeni, qui per angusta, saxosa et aspera loca raptati, animas Deo reddiderunt.

In Illyrico sanctorum Marytrum Flori et Lauri artis lapicidenae, qui, consumptis martyrio eorum magistris Proculo et Maximo, sub Licione Praeside post multa tormenta in profundum puteum sunt demersi.

Myrae in Lycia sanctorum Martyrum Leonis et Julianae.

Metis in Gallia sancti Firmini Episcopi et Confessoris.

Romae via Lavicana sanctae Helenae matris Constantini Magni piissimi Imperatoris, qui primus Ecclesiae tuendae atque amplificandae exemplum ceteris Principibus praebuit.

In Montefalco Umbriae beatae Clarae Virginis, Monialis Ordinis Eremitarum sancti Augustini, in cujus visceribus dominicae Passionis mysteria renovata, maxima cum devotione venerantur. Eam Leo Decimustertius Summus Pontifex, sanctarum Virginum albo solemni ritu adscripsit.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.