MARTYROLOGIUM ROMANUM

17 Augusti   

Sextodecimo Kalendas Septembris. Luna ...     viij. E

Octava sancti Laurentii Martyris.

Sancti Hyacinthi, ex Ordine Praedicatorum, Confessoris, qui decimo octavo Kalendas Septembris obdormivit in Domino.

Carthagine sanctorum Martyrum Liberati Abbatis, Bonifatii Diaconi, Servi et Rustici Subdiaconorum, Rogati et Septimi Monachorum, et Maximi pueri; qui, in persecutione Wandalica, sub Hunnerico Rege, pro confessione catholicae fidei et pro unici Baptismatis defensione, variis et inauditis suppliciis exagitati, demum super ligna, quibus concremandi erant, clavis confixi, et, cum ignis saepius accensus fuisset ac divinitus semper exstinctus, Regis jussu remorum vectibus percussi, et, comminutis cerebris, enecati, speciosum cursum certaminis sui, coronante Domino, perfecerunt.

In Achaja sancti Myronis, Presbyteri et Martyris, qui, sub Decio Imperatore et Antipatre Praeside, Cyzici, post multa tormenta, capite truncatus est.

Caesareae, in Cappadocia, natalis sancti Mamantis Martyris, qui, sanctorum Theodoti et Rufinae Martyrum filius, longum a pueritia ad senectutem usque martyrium duxit, et tandem, imperante Aureliano, sub Alexandro Praeside, illud feliciter consummavit; quem sancti Patres Basilius et Gregorius Nazianzenus summis laudibus celebrarunt.

Nicomediae sanctorum Martyrum Stratonis, Philippi et Eutychiani; qui, damnati ad bestias et nil laesi, per ignem martyrium consummarunt.

Ptolemaide, in Palaestina, passio sanctorum Martyrum Pauli, ejusque sororis Julianae Virginis; qui ambo, sub Aureliano Imperatore, cum in Christi confessione permanerent immobiles, jussi sunt variis et dirissimis tormentis affligi ac tandem capite obtruncari.

Romae sancti Eusebii Papae.

Interamnae sancti Anastasii, Episcopi et Confessoris.

In Monte Falco, in Umbria, sanctae Clarae, Monialis ex Ordine Eremitarum sancti Augustini, Virginis; in cujus visceribus renovata Dominicae passionis mysteria fideles, maxima cum devotione, venerantur. Eam Leo Decimus tertius, Summus Pontifex, sanctarum Virginum albo adscripsit.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.