MARTYROLOGIUM ROMANUM

15 Augusti   

Decimo octavo Kalendas Septembris. Luna ...     x. C

Assumptio sanctissimae Dei Genitricis Virginis Mariae.

Cracoviae, in Polonia, natalis sancti Hyacinthi, ex Ordine Praedicatorum, Confessoris, quem Clemens Octavus, Pontifex Maximus, in Sanctorum numerum retulit. Ipsius autem festum sextodecimo Kalendas Septembris celebratur.

Apud Albam Regalem, in Pannonia, item natalis sancti Stephani, Regis Hungarorum et Confessoris; qui, divinis virtutibus exornatus, primus Hungaros ad Christi fidem convertit, et a Deipara Virgine, ipso die Assumptionis suae, in caelum receptus fuit. Ejus vero festivitas quarto Nonas Septembris, quo die munitissima Budae arx, sancti Regis ope, ab exercitu Christiano strenue recuperata fuit, potissimum recolitur, ex dispositione Innocentii Papae Undecimi.

Romae, via Appia, sancti Tharsicii Acolythi, quem Pagani, cum invenissent Corporis Christi Sacramenta portantem, coeperunt disquirere quid gereret. At ipse, indignum judicans porcis prodere margaritas, tamdiu ab illis mactatus est fustibus et lapidibus, donec exhalaret spiritum; et, revoluto ejus corpore, sacrilegi discussores nihil Sacramentorum Christi in occisi manibus aut in vestibus invenerunt. Christiani autem collegerunt Martyris corpus, et in coemeterio Callisti honorifice sepelierunt.

Tagaste, in Africa, sancti Alipii Episcopi, qui beati Augustini olim discipulus, postea in conversione socius, in munere pastorali collega, et in certaminibus adversus haereticos commilito strenuus, ac demum in caelesti gloria consors fuit.

Suessione, in Galliis, sancti Arnulphi, Episcopi et Confessoris.

Romae sancti Stanislai Kostka; Poloni, novitii e Societate Jesu et Confessoris; qui, consummatus in brevi, per angelicam vitae innocentiam explevit tempora multa, et a Benedicto Decimo tertio, Pontifice Maximo, in Sanctorum album relatus est.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.