MARTYROLOGIUM ROMANUM

13 Augusti     

Idibus Augusti. Luna ...     xij. A

Romae beati Hippolyti Martyris, qui pro confessionis gloria, sub Valeriano Imperatore, post alia tormenta, ligatis pedibus ad colla indomitorum equorum, per carduetum et tribulos crudeliter tractus est, ac, toto corpore lacerato, emisit spiritum. Passi sunt etiam eodem die beata Concordia, ejus nutrix, quae ante ipsum, plumbatis caesa, migravit ad Dominum; et alii decem et novem de domo sua, qui extra portam Tiburtinam decollati sunt, et, una cum ipso, in agro Verano sepulti.

Apud Forum Syllae natalis sancti Cassiani Martyris, qui cum adorare idola noluisset, ideo, vocatis a persecutore pueris, quibus exosus docendo factus fuerat, data est eis facultas eum perimendi; quorum quanto infirmior erat manus, tanto graviorem martyrii poenam, dilata morte, faciebat.

Tuderti, in Umbria, sancti Cassiani, Episcopi et Martyris, sub Diocletiano Imperatore.

Burgis, in Hispania, sanctarum Centollae et Helenae Martyrum.

Constantinopoli sancti Maximi Abbatis, doctrina et catholicae veritatis zelo insignis; qui, cum adversus Monothelitas strenue decertaret, ab haeretico Imperatore Constante, praecisis manibus ac lingua, in Chersonesum relegatus est, ibique, gloria confessionis clarus, spiritum Deo reddidit. Tunc etiam duo Anastasii, qui ejus erant discipuli, aliique plures diversa tormenta et dura exsilia sunt experti.

Friteslariae, in Germania, sancti Wigberti, Presbyteri et Confessoris.

Romae natalis sancti Joannis Berchmans, scholastici e Societate Jesu et Confessoris, vitae innocentia et religiosae disciplinae custodia praeclari; cui Leo Decimus tertius, Pontifex Maximus, caelitum Sanctorum honores decrevit.

Pictavis, in Gallia, sanctae Radegundis Reginae, cujus vita miraculis et virtutibus claruit.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.