MARTYROLOGIUM ROMANUM

24 Julii   

Nono Kalendas Augusti. Luna ...     j. E

Vigilia sancti Jacobi Apostoli.

Tyri, apud lacum Vulsinium, in Tuscia, sanctae Christinae, Virginis et Martyris. Haec Virgo, cum patris idola aurea et argentea, in Christum credens, comminuisset atque illorum fragmina pauperibus erogasset, ejusdem patris jussu verberibus dilaniata est, aliisque suppliciis dirissime cruciata, et cum magno saxi pondere in lacum projecta, sed ab Angelo liberata; deinde, sub alio Judice, patris sui successore, acerbiora tormenta constanter pertulit; novissime, sub Juliano Praeside, post fornacem ardentem, ubi quinque diebus illaesa permansit, post serpentes virtute Christi superatos, martyrii sui cursum abscissione linguae et sagittarum infixione complevit.

Romae, via Tiburtina, sancti Vincentii Martyris.

Amiterni, in Vestinis, passio sanctorum militum octoginta trium.

Emeritae, in Hispania, sancti Victoris, viri militaris, qui, cum fratribus Stercatio et Antinogene, in persecutione Diocletiani, per diversa supplicia martyrium consummavit.

Item sanctorum Martyrum Menei et Capitonis.

In Lycia sanctarum Martyrum Nicetae et Aquilinae, quae, beati Christophori Martyris praedicatione ad Christum conversae, martyrii palmam obtruncatione capitis sumpserunt.

Apud Senonas sancti Ursidni, Episcopi et Confessoris.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.