MARTYROLOGIUM ROMANUM

13 Julii     

Tertio Idus Julii. Luna ...     xij. A

Romae sancti Anacleti, Papae et Martyris, qui, post sanctum Clementem Ecclesiam Dei regens, eam glorioso martyrio decoravit.

Bambergae natalis sancti Henrici Primi, Imperatoris Romanorum et Confessoris, qui cum sancta Cunegunde, uxore sua, perpetuam virginitatem servavit, et sanctum Stephanum, Hungarorum Regem, cum universo fere ipsius regno, ad fidem Christi suscipiendam perduxit. Ejus autem festivitas Idibus mensis hujus celebratur.

In Palaestina sanctorum Joelis et Esdrae Prophetarum.

In Macedonia beati Silae, qui, cum esset unus de primis fratribus et ab Apostolis ad Ecclesias Gentium, una cum Paulo et Barnaba, destinatus, praedicationis officium, gratia Dei plenus, instanter consummavit, atque, in passionibus suis Christum clarificans, postmodum requievit.

Item sancti Serapionis Martyris, qui, sub Severo Imperatore et Aquila Praeside, per ignem pervenit ad coronam martyrii.

In insula Chio sanctae Myropis Martyris, quae sub Decio Imperatore et Numeriano Praeside, vectibus contusa, migravit ad Dominum.

In Africa sanctorum Confessorum Eugenii, Carthaginensis Episcopi, fide ac virtutibus gloriosi, et universi cleri ejusdem Ecclesiae, qui fere quingenti, vel eo amplius, in persecutione Wandalica, sub Ariano Rege Hunnerico, caede inediaque macerati (inter quos plurimi erant Lectores infantuli), gaudentes in Domino, exsilio crudeli procul extrusi sunt. Erant etiam nobilissimi in eis Archidiaconus, nomine Salutaris, et Muritta, secundus in officio ministrorum; qui, tertio Confessores effecti, ambo gloriose in Christo, perseverantiae titulo, illustrati sunt.

In Britannia minore sancti Turiavi, Episcopi et Confessoris, mirae simplicitatis et innocentiae viri.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.