MARTYROLOGIUM ROMANUM

22 Junii   

Decimo Kalendas Julii. Luna ...     iij. C

Apud Nolam, Campaniae urbem, natalis beati Paulini, Episcopi et Confessoris, qui ex nobilissimo et opulentissimo factus est pro Christo pauper et humilis, et, quod supererat, seipsum pro redimendo viduae filio, quem Wandali, Campania devastata, captivum in Africam abduxerant, in servitutem dedit. Claruit autem non solum eruditione et copiosa vitae sanctitate, sed etiam potentia adversus daemones; ejusque praeclaras laudes sancti Ambrosius, Hieronymus, Augustinus et Gregorius Papa scriptis suis celebrarunt. Ipsius corpus, postea Beneventum et inde Romam translatum, tandem, Summi Pontificis [Sancti] Pii Decimi jussu, Nolae restitutum fuit.

Londini, in Anglia, sancti Joannis Fisher, Episcopi Roffensis et Cardinalis, qui pro fide catholica et Romani Pontificis primatu, jubente Henrico Octavo Rege, decollatus est.

In monte Ararath passio sanctorum Martyrum decem millium, crucifixorum.

Verolamii, in Britannia, sancti Albani Martyris, qui, tempore Diocletiani, pro Clerico hospite, quem domi exceperat et a quo Christianae fidei praeceptionibus imbutus fuerat, seipsum, commutata veste, tradidit; et hanc ob causam, post verbera et acerba tormenta, capite plexus est. Passus est etiam cum illo unus de militibus, qui, dum eum duceret ad supplicium, in via conversus est ad Christum, et mox, gladio decollatus, proprio sanguine meruit baptizari. Hoc autem nobile sancti Albani ac Socii duratum pro Deo certamen sanctus Beda Venerabilis descripsit.

Samariae, in Palaestina, sanctorum mille quadringentorum octoginta Martyrum, qui, sub Rege Persarum Chosroa, pro Christi fide interfecti sunt.

Eodem die sancti Nicetae, Romatianae civitatis Episcopi, doctrina sanctisque moribus clari.

Neapoli, in Campania, sancti Joannis Episcopi, quem beatus Paulinus, Episcopus Nolanus, ad caelestia regna vocavit.

In monasterio Cluniacensi, in Gallia, depositio sanctae Consortiae Virginis.

Romae beati Innocentii Papae Quinti, ex Ordine Praedicatorum, Confessoris, qui ad tuendam Ecclesiae libertatem et Christianorum concordiam suavi prudentia adlaboravit. Cultum autem, ei exhibitum, Leo Decimus tertius, Pontifex Maximus, ratum habuit et confirmavit.

Item Romae Translatio sancti Flavii Clementis, viri Consularis et Martyris; qui, sanctae Plautillae frater ac beatae Virginis et Martyris Flaviae Domitillae avunculus, a Domitiano Imperatore, quocum Consulatum gesserat, ob Christi fidem interemptus est. Ipsius porro corpus, in Basilica sancti Clementis Papae inventum, ibidem solemni pompa reconditum est.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.