MARTYROLOGIUM ROMANUM

20 Junii   

Duodecimo Kalendas Julii. Luna ...     v. A

In insula Pontia natalis sancti Silverii, Papae et Martyris, qui, cum Anthimum, Episcopum haereticum, a suo praedecessore Agapito depositum, restituere noluisset, a Belisario, agente impia Theodora Augusta, in exsilium pulsus est, et ibidem, pro fide catholica multis aerumnis confectus, defecit.

Romae depositio sancti Novati, qui fuit filius beati Pudentis Senatoris, et frater sancti Timothei Presbyteri et sanctarum Christi Virginum Pudentianae et Praxedis, qui ab Apostolis eruditi sunt in fide. Ipsorum vero domus, in Ecclesiam commutata, Pastoris Titulus appellatur.

Tomis, in Ponto, sanctorum Martyrum Pauli et Cyriaci.

Petrae, in Palaestina, sancti Macarii Episcopi, qui, ab Arianis passus multa et in Africam relegatus, Confessor quievit in Domino.

Hispali, in Hispania, sanctae Florentinae Virginis, sororis sanctorum Leandri et Isidori Episcoporum.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.