MARTYROLOGIUM ROMANUM

16 Junii  

Sextodecimo Kalendas Julii. Luna ...     ix. D

Moguntiae passio sanctorum Auraei Episcopi, et Justinae sororis, ac ceterorum Martyrum; qui, synaxim in Ecclesia agentes, ab Hunnis, Germaniam diripientibus, trucidati sunt.

Vesontione, in Galliis, sanctorum Martyrum Ferreoli Presbyteri, et Ferrutionis Diaconi, qui, a beato Irenaeo Episcopo missi ad praedicandum verbum Dei, postea, sub Claudio Judice, diversis poenis excruciati, gladio feriuntur.

Tarsi, in Cilicia, sanctonun Martyrum Quirici et Julittae matris, sub Diocletiano Imperatore. Ex eis Quiricus, triennis puellus, cum matrem, quae ante Alexandrum Praesidem nervis dirissime caedebatur, implacabili luctu lugeret, ad gradus tribunalis illisus interiit; Julitta vero, post dira verbera et gravia tormenta, martyrii sui cursum obtruncatione capitis implevit.

Amathunte, in Cypro, sancti Tychonis Episcopi, tempore Theodosii junioris.

Lugduni, in Gallia, depositio beati Aureliani, Episcopi Arelatensis.

Nannete, in Britannia minore, sancti Similiani, Episcopi et Confessoris.

Misnae, in Germania, sancti Bennonis Episcopi.

In monasterio Aquiriensi, in Brabantia, sanctae Lutgardis Virginis.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.