MARTYROLOGIUM ROMANUM

15 Junii     

Decimo septimo Kalendas Julii. Luna ...     x. C

Apud Silarum flumen, in Lucania, natalis sanctorum Martyrum Viti, Modesti atque Crescentiae, qui, sub Diocletiano Imperatore, e Sicilia illuc delati, ibidem, post ollam ferventis plumbi, post bestias et catastas divina virtute superatas, cursum gloriosi certaminis peregerunt.

Dorostori, in Mysia inferiore, sancti Hesychii militis, qui, cum beato Julio comprehensus, post eum, sub Maximo Prseside, martyrio coronatus est.

Zephyrii, in Cilicia, sancti Dulae Martyris, qui, sub Prseside Maximo, ob Christi nomen, virgis caesus, in craticula positus, ferventi oleo incensus aliaque passus, martyrii palmam victor accepit.

Cordubae, in Hispania, sanctae Benildis Martyris.

Sibapoli, in Mesopotamia, sanctarum Virginum et Martyrum Lybes et Leonidis sororum, et Eutropiae, puellae annorum duodecim; quae per diversa tormenta ad coronam martyrii pervenerunt.

Apud Valencenas, in Gallia, depositio sancti Landelini Abbatis.

Arvernis, in Gallia, sancti Abrahae Confessoris, sanctitate ac miraculis illustris.

Pibraci, in dioecesi Tolosana, sanctae Germanae Cousin Virginis, quae custodiendis gregibus addicta permansit, et, cum humilis ac pauper vixisset, et, multis aerumnis patientissime toleratis, migrasset ad Sponsum, plurimis post obitum miraculis claruit; atque a Pio Nono, Pontifice Maximo, in sanctarum Virginum numero adscripta fuit.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.