MARTYROLOGIUM ROMANUM

13 Junii   

Idibus Junii. Luna ...     xij. A

Patavii sancti Antonii Lusitani, Sacerdotis ex Ordine Minorum et Confessoris, atque Ecclesiae Doctoris, vita, et miraculis, ac praedicatione illustris, quem, uno post illius obitum anno nondum expleto, Gregorius Papa Nonus in Sanctorum canonem retulit.

Romae, via Ardeatina, natalis sanctae Feliculae, Virginis et Martyris; quae, nec Flacco nubere neque idolis immolare volens, tradita est cuidam Judici, qui eam in confessione Christi perseverantem, post tenebricosam custodiam et famis inediam, tamdiu fecit in equuleo torqueri, donec illa emitteret spiritum, et sic demum deponi et in cloacam praecipitari. Ipsius vero corpus, inde extractum, sanctus Nicomedes Presbyter eadem via sepelivit.

In Pelignis sancti Peregrini, Episcopi et Martyris, qui, pro fide catholica, a Longobardis in Aternum flumen demersus est.

Cordubae, in Hispania, sancti Fandilae, Presbyteri et Monachi; qui, in persecutiorie Arabica, amputato capite, pro Christi fide martyrium subiit.

In Africa sanctorum Martyrum Fortunati et Luciani.

Bybli, in Phoenicia, sanctae Aquilinae, Virginis et Martyris, quae, annos duodecim nata, sub Diocletiano Imperatore et Volusiano Judice, ob fidei confessionem colaphis et verberibus caesa, et subulis candentibus perforata, demum, percussa gladio, virginitatem martyrio consecravit.

In Cypro sancti Triphylii Episcopi.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.