MARTYROLOGIUM ROMANUM

29 Maji     

Quarto Kalendas Junii. Luna ...    xxvj. C

Sanctae Mariae-Magdalenae de Pazzis, ex Ordine Carmelitarum, Virginis, cujus dies natalis octavo Kalendas Junii recensetur.

Romae, via Aurelia, natalis sancti Restituti Martyris.

Apud Iconium, in Lycaonia, passio sanctorum Cononis, et filii annorum duodecim, qui, sub Aureliano Imperatore, craticulae, prunis suppositis et oleo superinfuso candentis, suspensionis in equuleo atque ignis poenam constanter passi, ad extremum, malleo ligneo manibus eorum contritis, spiritum emiserunt.

In agro Tridentino natalis sanctorum Martyrum Sisinii, Martyrii et Alexandri; qui, tempore Honorii Imperatoris, in Anauniae partibus (ut scribit in vita sancti Ambrosii Paulinus), persequentibus Gentilibus, martyrii coronam adepti sunt.

Camerini passio sanctorum mille quingentorum et viginti quinque Martyrum.

Caesareae Philippi sanctarum Martyrum Theodosiae, quae sancti Procopii Martyris exstitit mater, et aliarum duodecim nobilium matronarum; quae, in persecutione Diocletiani, capitis obtruncatione consummatae sunt.

Treviris beati Maximini, Episcopi et Confessoris; a quo sanctus Athanasius Episcopus, ob persecutionem Arianorum exsulans, honorifice susceptus fuit.

Veronae sancti Maximi Episcopi.

Arcani, in Latio, sancti Eleutherii Confessoris.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.