MARTYROLOGIUM ROMANUM

28 Maji     

Quinto Kalendas Junii. Luna ...    xxvij. B

Sancti Augustini, Episcopi Cantuariensis et Confessoris, cujus dies natalis agitur septimo Kalendas Junii.

In Sardinia sanctorum Martyrum Aemilii, Felicis, Priami et Luciani, qui, pro Christo certantes, ab eo gloriose coronati sunt.

Carnoti, in Gallia, sancti Carauni Martyris, qui sub Domitiano Imperatore, capite amputatus, martyrium sumpsit.

Item passio sanctorum Crescentis, Dioscoridis, Pauli et Helladii.

Thecuae, in Palaestina, sanctorum Monachorum Martyrum, qui, tempore Theodosii junioris, a Saracenis occisi sunt; quorum sacras reliquias collegerunt accolae, et summa veneratione illas habuerunt.

Corinthi sanctae Heliconidis Martyris, tempore Gordiani Imperatoris. Haec primum, sub Perennio Praeside, multis tormentis afflicta; deinde, sub ejus successore Justino, iterum cruciata, sed ab Angelis liberata est; demum, dissectis mammis, ferisque objecta atque igne probata, capitis obtruncatione martyrium complevit.

Lutetiae Parisiorum sancti Germani, Episcopi et Confessoris; qui quantae sanctitatis quantique fuerit meriti, quibus etiam miraculis claruerit, litterarum monimentis Fortunatus Episcopus consignavit.

Mediolani sancti Senatoris Episcopi, virtutibus et eruditidne clarissimi.

Urgellae, in Hispania Tarraconensi, sancti Justi Episcopi.

Florentiae sancti Podii, Episcopi et Confessoris.

Apud Novariam sancti Bernardi a Menthone Confessoris, qui in monte Jovis, super Alpes, in Valesia, celeberrimum coenobium et hospitium exstruxit, atque a Pio Papa Undecimo, non modo Alpium incolis vel viatoribus, sed iis etiam qui earum juga ascendendo se exercent, caelestis Patronus est attributus.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.