MARTYROLOGIUM ROMANUM

24 Maji 

Nono Kalendas Junii. Luna ...     j. E

Antiochiae natalis sancti Manahen, qui fuit Herodis Tetrarchae collactaneus, atque, Doctor et Propheta exsistens sub gratia novi Testamenti, in eadem urbe quievit.

Item beatae Joannae, uxoris Chusae, procuratoris Herodis, quam Lucas Evangelista commemorat.

In Portu Romano natalis sancti Vincentii Martyris.

Nannete, in Britannia minore, beatorum Martyrum Donatiani et Rogatiani fratrum, qui, sub Diocletiano Imperatore, pro constantia fidei, in carcerem missi, et in equuleo suspensi ac laniati, deinde lancea militari confossi, novissime capite praecisi sunt.

In Istria sanctorum Martyrum Zoelli, Servilii, Felicis, Silvani et Dioclis.

Eodem die sanctorum Martyrum Meletii, ducis exercitus, ac Sociorum ejus ducentorum et quinquaginta duorum militum; qui diverso mortis genere martyrium compleverunt.

Item sanctarum Martyrum Susannae, Marcianae et Palladiae, eorumdem militum uxorum, quae, una cum parvulis suis, confractae sunt.

Mediolani sancti Robustiani Martyris.

Brixiae sanctae Afrae Martyris, quae sub Hadriano Imperatore passa est.

In monasterio Lirinensi, in Gallia, sancti Vincentii Presbyteri, doctrina et sanctitate conspicui.

Marrochii, in Africa, Beati Joannis de Prado, Sacerdotis ex Ordine Minorum et Martyris; qui, in praedicatione Evangelii, post vincula, carceres, flagella plurimaque alia tormenta, pro Christo fortiter tolerata, per ignem martyrium consummavit.

Bononiae Translatio sancti Dominici Confessoris, tempore Gregorii Papae Noni.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.