MARTYROLOGIUM ROMANUM

23 Maji

Decimo Kalendas Junii. Luna ...     ij. D

Apud Lingonas, in Gallia, passio sancti Desiderii Episcopi, qui, cum plebem suam ab exercitu Wandalorum vexari cerneret, ad Regem eorum pro ea supplicaturus accessit; a quo statim jugulari jussus, pro ovibus sibi creditis cervicem libenter extendit, et, percussus gladio, migravit ad Christum. Passi sunt autem cum ipso et alii plures de numero gregis sui, qui apud eamdem urbem conditi sunt.

In Hispania sanctorum Martyrum Epitacii Episcopi, et Basilei.

In territorio Lugdunensi sancti Desiderii, Episcopi Viennensis; qui, Theodorici Regis jussu lapidibus obrutus, martyrio coronatur.

In Africa sanctorum Martyrum Quinctiani, Lucii et Juliani, qui, in persecutione Wandalica passi, aeternas coronas meruerunt.

In Cappadocia commemoratio sanctorum Martyrum, qui, in persecutione Maximiani Galerii, confractis cruribus, necati sunt; item eorum, qui eodem tempore, in Mesopotamia, appensi pedibus in sublime, capite verso deorsum, suffocati fumo et lento igne consumpti, martyrium compleverunt.

Synnadae, in Phrygia, sancti Michaelis Episcopi.

Ipso die sancti Mercurialis Episcopi.

Neapoli, in Campania, sancti Euphebii Episcopi.

Romae sancti Joannis Baptistae de Rossi, Presbyteri et Confessoris, patientia et caritate in evangelizandis pauperibus insignis.

Apud Nursiam sanctorum Eutychii et Florentii Monachorum, quorum meminit beatus Gregorius Papa.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.