MARTYROLOGIUM ROMANUM

22 Maji     

Undecimo Kalendas Junii. Luna ...     iij. C

Romae sanctorum Martyrum Faustini, Timothei et Venusti.

In Africa sanctorum Martyrum Casti et Aemilii, qui per passionis ignem martyrium consummarunt. Hos (ut beatus Cyprianus scribit), in prima congressione devictos, Dominus victores in secundo praelio reddidit, ut fortiores ignibus fierent qui ignibus ante cessissent.

Comanae, in Ponto, sancti Basilisci Martyris, qui, sub Maximiano Imperatore et Agrippa Praeside, ferreas calceatus crepidas, ignitis clavis confixas, multaque alia passus, demum, capite obtruncatus et in flumen projectus, martyrii gloriam consecutus est.

In Corsica sanctae Juliae Virginis, quae crucis supplicio coronata est.

In Hispania sanctae Quiteriae, Virginis et Martyris.

Ravennae sancti Marciani, Episcopi et Confessoris.

Pistorii, in Tuscia, beati Atthonis Episcopi, ex Ordine Vallis Umbrosae.

In pago Antisiodorensi beati Romani Abbatis, qui sancto Benedicto ministravit in specu; inde, in Gallias profectus, ibi, aedificato monasterio relictisque multis sanctitatis alumnis, quievit in Domino.

Apud Aquinum sancti Fulci Confessoris.

Antisiodori sanctae Helenae Virginis.

Cassiae, in Umbria, sanctae Ritae Viduae, Monialis ex Ordine Eremitarum sancti Augustini; quae, post saeculi nuptias, aeternum sponsum Christum unice dilexit.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.