MARTYROLOGIUM ROMANUM

21 Maji   

Duodecimo Kalendas Junii. Luna ...  iv. B

Sancti Valentis Episcopi, qui, una cum tribus pueris, necatus est.

Alexandriae commemordtio sanctorum Martyrum Seciindi Presbyteri, et aliorum; quos sacris diebus Pentecostes, sub Constantio Imperatore, Arianus Episcopus Georgius saevissime occidi praecepit.

In Mauritania Caesariensi natalis sanctorum Martyrum Diaconorum Timothei, Polii et Eutychii, qui, in eadem regione disseminantes verbum Dei, pariter coronari meruervint.

Caesareae, in Cappadocia, item natalis sanctorum Martyrum Polyeucti, Victorii et Donati.

Cordubae, in Hispania, sancti Secundini Martyris.

Eodem die sanctorum Martyrum Synesii et Theopompi.

Caesareae Philippi natalis sanctorum Martyrum Nicostrati et Antiochi Tribunorum, cum aliis militibus.

Alexandriae commemoratio sanctorum Episcoporum et Presbyterorum; qui, ab Arianis exsilio relegati, sanctis Confessoribus sociari meruerunt.

Niciae, apud Varum fluvium, sancti Hospitii Confessoris, abstinentiae virtute ac prophetiae spiritu insignis.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.