MARTYROLOGIUM ROMANUM

20 Maji

Tertiodecimo Kalendas Junii. Luna ...     v. A

Aquilae, in Vestinis, sancti Bernardini Senensis, Sacerdotis ex Ordine Minorum et Confessoris, qui verbo et exemplo Italiam illustravit.

Romae sanctae Plautillae, feminae Consularis, quae beatorum Martyrum Flavii Clementis Consulis soror et Flaviae Domitillae Virginis mater exstitit; atque, a sancto Petro Apostolo baptizata, omnium virtutum laude refulgens, quievit in pace.

Item Romae, via Salaria, natalis sanctae Basillae Virginis, quae, cum esset ex regio genere, et illustrissimum sponsum haberet illumque dimisisset, accusata fuit ab eo quod esset Christiana, et mox decretum est a Gallieno Augusto ut aut sponsum reciperet, aut gladio interiret; cumque ipsa Virgo, conventa de hoc, respondisset se Regem regum habere sponsum, gladio transverberata est.

Nemausi, in Galliis, sancti Baudelii Martyris, qui comprehensus est a Paganis, et, cum sacrificare nollet idolis et in Christi fide inter verbera et tormenta immobilis persisteret, martyrii palmam pretiosa morte suscepit.

Edessae, apud Aegas, in Cilicia, sanctorum Martyrum Thalelsei, Asterii, Alexandri et Sociorum, qui sub Numeriano Imperatore passi sunt.

In Thebaide sancti Aquilae Martyris, qui pectinibus pro Christo dilaniatus fuit.

Apud Bituricas, in Aquitania, sancti Austregisili, Episcopi et Confessoris.

Brixiae sancti Anastasii Episcopi.

Papias sancti Theodori Episcopi.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.