MARTYROLOGIUM ROMANUM

19 Maji     

Quartodecimo Kalendas Junii. Luna ...     vj. G

Natalis sancti Petri de Morono Confessoris, qui, ex Anachoreta Summus Pontifex creatus, dictus est Caelestinus Quintus. Sed Pontificatu se postmodum abdicavit, et in solitudine religiosam vitam agens, virtutibus et miraculis clarus, migravit ad Dominum.

Romae sanctae Pudentianae Virginis, quae, post innumeros agones, post multorum Martyrum venerabiliter exhibitas sepulturas, post omnes facultates suas pro Christo pauperibus erogatas, tandem de terris ad caelos migravit.

Ibidem sancti Pudentis Senatoris, qui ejusdem sanctae Pudentianae ac sanctae item Praxedis Virginis fuit pater; atque, ab Apostolis Christo in baptismo vestitus, innocentem tunicam usque ad vitae coronam immaculate custodivit.

Item Romae, via Appia, natalis sanctorum Caloceri et Parthenii eunuchorum; quorum prior, cum esset praepositus cubiculi uxoris Decii Imperatoris, posterior vero alterius muneris primicerius, et ambo nollent idolis sacrificare, idcirco, ejusdem Imperatoris jussu variis ac diris sunt excruciati suppliciis, ac tandem, cervicibus ardenti fuste contusis, spiritum Deo tradiderunt.

Nicomediae sancti Philoteri Martyris, qui Paciani Proconsulis filius exstitit, et sub Diocletiano Imperatore, multa passus, martyrii coronam accepit.

Ibidem sanctarum sex Virginum et Martyrum, quarum praecipua erat Cyriaca, quae, cum libere Maximianum impietatis objurgasset, dirissime caesa et dilaniata est, atque ad ultimum, igne cremata, martyrium consummavit.

Cantuariae, in Anglia, sancti Dunstani Episcopi.

Lohaneti, in Britannia minore, sancti Ivonis, Presbyteri et Confessoris; qui, pro Christi amore, causas pupillorum, viduarum ac pauperum defendebat.

Ficecli, in Etruria, sancti Theophili a Curte, Confessoris, Sacerdotis Ordinis Fratrum Minorum, sacrorum recessuum propagatoris, quem Pius Papa Undecimus inter Sanctos retulit.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.