MARTYROLOGIUM ROMANUM

18 Maji     

Quintodecimo Kalendas Junii. Luna ...     vij. F

Camerini sancti Venantii Martyris, qui, annos quindecim natus, sub Decio Imperatore et Antiocho Praeside, una cum aliis decem, gloriosi certaminis cursum, cervicibus abscissis, implevit.

Ravennae natalis sancti Joannis Primi, Papae et Martyris; qui, ab Ariano Italiae Rege Theodorico illuc dolo evocatus, ibidem, ab eo propter orthodoxam fidem diu maceratus in carcere, vitam finivit. Ipsius autem festum recolitur sexto Kalendas Junii, quo die sacrum ejus corpus, Romam relatum, in Basilica sancti Petri, Apostolorum Principis, sepultum est.

Spoleti sancti Felicis Episcopi, qui, sub Maximiano Imperatore, martyrii palmam adeptus est.

Heracleae, in Aegypto, sancti Potamonis Episcopi, qui primum, sub Maximiano Galerio, Confessor fuit; deinde, sub Constantio Imperatore et Ariano Praeside Philagrio, martyrio coronatus est. Ipsum vero beatum virum sancti Ecclesiae Patres Athanasius et Epiphanius suis laudibus celebrarunt.

In Aegypto sancti Dioscori Lectoris, in quem Praeses multa et varia tormenta ita exercuit, ut ungues ejus effoderet et lampadibus latera inflammaret, sed, caelestis luminis fulgore perterriti, ceciderunt ministri; novissime autem ipse Dioscorus, laminis ardentibus adustus, martyrium consummavit.

Ancyrae, in Galatia, sancti Theodoti Martyris, et sanctarum septem Virginum et Martyrum, scilicet Thecusae, quae ipsius Theodoti erat amita, Alexandrae, Claudiae, Phainae, Euphrasiae, Matronae et Julittae. Hae a Praeside primum prostitutae, sed Dei virtute servatae, deinde, lapidibus ad colla ligatis, in paludem mersae sunt; quarum reliquias collectas cum Theodotus honorifice sepelisset, ideo, comprehensus a Prseside, saevissime dilaniatus est, ac demum, ense percussus, martyrii coronam accepit.

Upsali, in Suecia, sancti Erici, Regis et Martyris.

Romae sancti Felicis Confessoris, ex Ordine Minorum Capuccinorum, evangelica simplicitate et caritate conspicui; quem Clemens Undecimus, Pontifex Maximus, Sanctorum fastis adscripsit.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.