MARTYROLOGIUM ROMANUM

17 Maji     

Sextodecimo Kalendas Junii. Luna ...     viij. E

Apud Villam Regalem, in Hispania, sancti Paschalis, ex Ordine Minorum, Confessoris, mirae innocentiae et poenitentiae viri; quem Leo Papa Decimus tertius caelestem eucharisticorum Coetuum et Societatum a sanctissima Eucharistia Patronum declaravit.

Novioduni, in Galliis, sanctorum Martyrum Heradii, Pauli et Aquilini, cum duobus aliis.

Chalcedone sanctorum Martyrum Solochonis et Sociorum militum, sub Maximiano Imperatore.

Alexandriae sanctorum Martyrum Adrionis, Victoris et Basillae.

Eodem die sanctae Restitutae, Virginis et Martyris; quae, in Africa, Valeriano imperante, a Proculo Judice varie torta, et in naviculam pice et stupa refertam, ut in mari combureretur, imposita, tandem, cum in incensores immisso igne, flamma converteretur, in oratione spiritum Deo reddidit. Ipsius corpus cum eadem navicula, Dei nutu, ad Aenariam insulam, prope Neapolim, in Campania, devectum est, et a Christianis magna veneratione susceptum; ac postmodum in ejus honorem Constantinus Magnus Basilicam in ipsa urbe Neapoli erigendam curavit.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.