MARTYROLOGIUM ROMANUM

21 Aprilis

Undecimo Kalendas Maji. Luna ...     iv. B

Cantuariae, in Anglia, sancti Anselmi Episcopi, Confessoris et Ecclesiae Doctoris, sanctitate et doctrina conspicui.

In Perside natalis sancti Simeonis, Episcopi Seleuciae et Ctesiphontis, qui, jubente Rege Persarum Sapore, comprehensus ferroque onustus, iniquis tribunalibus exhibitus, et, cum Solem ipsum adorare nollet et de Jesu Christo voce libera et constantissima testaretur, primum carcerali ergastulo, cum aliis centum (ex quibus alii Episcopi, alii erant Presbyteri, alii diversorum ordinum Clerici), longo tempore maceratus est. Deinde, cum Usthazanes, Regis nutritius, qui ante jam lapsus a fide, sed per eum ad poenitentiam fuerat revocatus, martyrium constanter subiisset, postridie, qui erat annuus Dominicae passionis dies, omnibus ante Simeonis oculos, qui unumquemque eorum strenue exhortabatur, gladio jugulatis, novissime et ipse decollatus est. Passi sunt etiam cum ipso clarissimi viri Abdechalas et Ananias, qui ejus erant Presbyteri. Pusicius quoque, Praefectus artificum Regis, eo quod Ananiam titubantem corroborasset, ideo, collo circa tendinem perforato et lingua exinde extracta, crudeli morte occubuit; post quem et filia ejus, quae erat sacra Virgo, pluribus et diris afflicta cruciatibus ac demum ense decollata est.

Alexandriae sanctorum Martyrum Aratoris Presbyteri, Fortunati, Felicis, Silvii et Vitalis, qui in carcere quieverunt.

Nicomediae sanctorum Martyrum Apollinis, Isacii et Codrati; e quibus, sub Diocletiano Imperatore, ultimus capite plexus, et, paucis post illum diebus, duo primi in vinculis fame confecti, martyrii coronam meruerunt.

Antiochiae sancti Anastasii, Sinaitae Episcopi.

Œttingae Veteris, in Bavaria, sancti Conradi a Parzham, Confessoris, Ordinis Minorum Capuccinorum, caritate et oratione insignis, quem, miraculis clarum, Pius Papa Undecimus Sanctorum numero adscripsit.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.