MARTYROLOGIUM ROMANUM

23 Martii     

Decimo Kalendas Aprilis. Luna ...     ij. D

In Africa sanctorum Martyrum Victoriani, Proconsulis Carthaginis, et duorum germanorum, Aquisregensium; item Frumentii et alterius Frumentii, mercatorum. Hi omnes, in persecutione Wandalica (ut scribit Victor, Africanus Episcopus), sub Ariano Rege Hunnerico, pro constantia catholicae confessionis, immanissimis suppliciis cruciati, egregie coronati sunt.

Item in Africa sancti Fidelis Martyris.

Ibidem sancti Felicis et aliorum viginti Martyrum.

Caesareae, in Palaestina, sanctorum Martyrum Niconis et aliorum nonaginta novem.

Item coronae sanctonim Martyrum Domitii, Pelagiae, Aquilae, Eparchii et Theodosiae.

Limae, in Peruvia, sancti Turibii Episcopi, cujus virtute fides et disciplina ecclesiastica per Americam diffusae sunt.

Antiochiae sancti Theoduli Presbyteri.

Barcinone, in Hispania, sancti Josephi Oriol Presbyteri, Ecclesiae sanctae Mariae Regum Beneficiarii, omnigena virtute ac praesertim corporis afflictatione, paupertatis cultu atque in egenos et infirmos caritate celebris; quem, in vita et post mortem miraculis gloriosum, Pius Papa Decimus in Sanctorum numero recensuit.

Caesareae sancti Juliani Confessoris.

In Campania sancti Benedicti Monachi, qui, a Gothis in ardenti clibano inclusus, sequenti die inventus est illaesus.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.