MARTYROLOGIUM ROMANUM

22 Martii     

Undecimo Kalendas Aprilis. Luna ...     iij. C

Narbone, in Gallia, natalis sancti Pauli Episcopi, Apostolorum discipuli, quem tradunt fuisse Sergium Paulum Proconsulem. Hic, a beato Apostolo Paulo baptizatus, et ab eo, cum in Hispaniam pergeret, apud Narbonem relictus, ibidem Episcopali dignitate donatus est; ibique, praedicationis officio non segniter expleto, clarus miraculis migravit in caelum.

Tarracinae, in Campania, sancti Epaphroditi, Apostolorum discipuli, qui a beato Petro Apostolo Episcopus illius civitatis ordinatus fuit.

Ancyrae, in Galatia, sancti Basilii, Presbyteri et Martyris, qui sub Juliano Apostata, gravissimis cruciatibus affectus, animam Deo reddidit.

Carthagine sancti Octaviani Archidiaconi, et multorum millium Martyrum, qui, ob fidem catholicam, a Wandalis caesi sunt.

In Africa sanctorum Martyrum Saturnini et aliorum novem.

In Galatia natalis sanctarum Martyrum Callinicae et Basilissae.

Romae sancti Zachariae Papae, qui Dei Ecclesiam summa vigilantia gubernavit, et clarus meritis quievit in pace.

Carthagine sancti Deogratias, Episcopi Carthaginensis, qui plurimos, a Wandalis captivos ex Urbe ductos, redemit, aliisque sanctis operibus celebris quievit in Domino.

Auximi, in Piceno, sancti Benvenuti Episcopi.

Romae sanctae Leae Viduae, cujus virtutes et transitum ad Deum sanctus Hieronymus scribit.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.