MARTYROLOGIUM ROMANUM

21 Martii     

Duodecimo Kalendas Aprilis. Luna ...     iv. B

In monte Cassino natalis sancti Benedicti Abbatis, qui in Occidente fere collapsam Monachorum disciplinam restituit ac mirifice propagavit; cujus vitam, virtutibus et miraculis gloriosam, beatus Gregorius Papa conscripsit.

Catanae, in Sicilia, sancti Birilli, qui, a beato Petro ordinatus Episcopus, ibidem, cum multos Gentilium convertisset ad fidem, in ultima senectute quievit in pace.

Alexandriae commemoratio sanctorum Martyrum, qui, sub Constantio Imperatore et Praefecto Philagrio, irruentibus Arianis et Gentilibus in Ecclesias, in die Parasceves caesi sunt.

Eodem die sanctorum Martyrum Philemonis et Domnini.

Alexandriae beati Serapionis, Anachoretae et Episcopi Thmueos, magnarum virtutum viri; qui, Arianorum furore in exsilium actus, Confessor migravit ad Dominum.

In territorio Lugdunensi sancti Lupicini Abbatis, cujus vita ob sanctitatis et miraculorum gloriam fuit illustris.

In loco Ranft, prope Sachseln, in Helvetia, sancti Nicolai de Flüe, patris familias, dein Anachoretae, arctissima poenitentia, et mundi contemptu insignis, ab Helvetiis pater patriae appellati, quem Pius Papa Duodecimus Sanctorum fastis adscripsit.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.