MARTYROLOGIUM ROMANUM

17 Martii     

Sextodecimo Kalendas Aprilis. Luna ...     viij. E

Apud civitatem Dunum, in Hibernia, natalis sancti Patricii, Episcopi et Confessoris, qui primus in ea insula Christum evangelizavit, et maximis miraculis et virtiitibus claruit.

Hierosolymis sancti Joseph ab Arimathaea, qui nobilis Decurio et discipulus Domini exstitit; atque ipsius Domini corpus, de cruce depositum, in monumento suo novo sepelivit.

Romae sanctorum Alexandri et Theodori Martyrum.

Alexandriae commemoratio plurimorum sanctorum Martyrum, qui a Serapidis cultoribus comprehensi, et, cum adorare idolum constanter renuissent, saevissime caesi sunt, tempore Theodosii Imperatoris; qui mox rescriptum dedit, ut Serapidis templum destrueretur.

Constantinopoli sancti Pauli Martyris, qui, sub Constantino Copronymo, cum sanctarum Imaginum cultum defenderet, igne combustus est.

Cabillone, in Galliis, sancti Agricolae Episcopi.

Nivigellae, in Brabantia, sanctae Gertrudis Virginis, quae, clarissimo genere orta, despiciens mundum et toto vitae suae cursu in omnibus sanctitatis officiis se exercens, Christum sponsum in caelis habere meruit.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.