MARTYROLOGIUM ROMANUM

16 Martii   

Decimo septimo Kalendas Aprilis. Luna ...     ix. D

Romae passio sancti Cyriaci Diaconi, qui, post longam carceris macerationem, liquata pice perfusus et in catasta extensus, attractus etiam nervis et fustibus caesus, ad ultimum, cum Largo et Smaragdo et aliis viginti, jubente Maximiano, capite truncatus est. Sanctorum vero Cyriaci, Largi et Smaragdi festivitas sexto Idus Augusti recolitur, quo die a beato Marcello Papa corpora eorumdem viginti trium Martyrum levata sunt ac venerabiliter tumulata.

Aquilejae natalis beati Hilarii Episcopi, et Tatiani Diaconi, qui, sub Numeriano Imperatore et Beronio Praeside, post equuleum atque alia tormenta, una cum Felice, Largo et Dionysio, martyrium terminarunt.

In Lycaonia sancti Papae Martyris, qui, ob Christi fidem, verberibus caesus, ungulis ferreis laceratus, clavatis calceis incedere jussus est; deinde arbori alligatus, eamdem arborem, migrans ad Dominum, ex sterili reddidit fructuosam.

Anazarbi, in Cilicia, sancti Juliani Martyris, qui, sub Marciano Praeside, diutissime cruciatus, demum, in sacco una cum serpentibus inclusus, in mare demersus est.

In dicione Canadensi sanctorum Martyrum Joannis de Brebeuf, Gabrielis Lalemant, Antonii Daniel, Caroli Garnier et Natalis Chabanel, Presbyterorum Societatis Jesu, qui in Huronica Missione, hac aliisque diebus, post multos labores et saevissimos cruciatus, mortem pro Christo fortiter obierunt.

Ravennae sancti Agapiti, Episcopi et Confessoris.

Coloniae Agrippinae sancti Heriberti Episcopi, sanctitate celebris.

Arvernis, in Gallia, depositio sancti Patricii Episcopi.

In Syria sancti Abrahae Eremitae, cujus res gestas beatus Ephraem Diaconus conscripsit.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.