MARTYROLOGIUM ROMANUM

1 Martii   

Kalendis Martii. Luna ...     xxij. A

Romae sanctorum Martyrum ducentorum sexaginta, quos jussit primo Claudius, pro Christi nomine damnatos, extra portam Salariam arenam fodere, deinde in amphitheatro sagittis militum interfici.

Item natalis sanctorum Martyrum Leonis, Donati, Abundantii, Nicephori et aliorum novem.

Massiliae, in Gallia, sanctorum Martyrum Hermetis et Hadriani.

Heliopoli, apud Libanum, sanctae Eudociae Martyris, quae, in persecutione Trajani, a Theodoto Episcopo baptizata et ad certamen munita, ibidem, Vincentii Praesidis jussu percussa gladio, martyrii coronam accepit.

Eodem die sanctae Antoninae Martyris, quae in persecutione Diocletiani, cum Gentilium deos irrisisset, ideo, post varios cruciatus, in vase quodam inclusa, in paludem urbis Ceae demersa est.

Romae natalis sancti Felicis Papae Tertii, qui sancti Gregorii Magni atavus fuit; qui etiam (ut ipse Gregorius refert), sanctae Tharsillae nepti apparens, illam ad caelestia regna vocavit.

Apud civitatem Werdam sancti Suitberti Episcopi, qui, tempore sancti Sergii Papae Primi, apud Frisones, Batavos et alios Germaniae populos Evangelium praedicavit.

Andegavi, in Gallia, sancti Albini, Episcopi et Confessoris, viri praeclarissimae virtutis et sanctitatis.

Apud Cenomanos, in Gallia, sancti Siviardi Abbatis.

Perusiae Translatio sancti Herculani, Episcopi et Martyris, qui jussu Totilae, Gothorum Regis, decollatus est. Ipsius autem corpus ita capiti unitum atque sanum, quadragesimo post abscissionem die (ut scribit sanctus Gregorius Papa), repertum est, ac si nulla ferri incisio illud tetigisset.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.