MARTYROLOGIUM ROMANUM

23 Februarii     

Septimo Kalendas Februarii. Luna ...   ij. D

In anno Bissextili omittitur: Vigilia sancti Matthiae Apostoli; quia transfertur in sequentem diem, quae est 24.

Vigilia sancti Matthiae Apostoli.

Sancti Petri Damiani, ex Ordine Camaldulensi, Cardinalis et Episcopi Ostiensis, Confessoris et Ecclesia Doctoris, qui evolavit in caelum pridie hujus diei.

Smyrnae natalis sancti Polycarpi, qui, beati Joannis Apostoli discipulus, et ab eo ejusdem civitatis Episcopus ordinatus, totius Asiae Princeps fuit. Postea, sub Marco Antonino et Lucio Aurelio Commodo, sedente Proconsule et universo populo in theatro adversus eum personante, igni traditus est; et, cum ab igne minime laederetur, martyrii coronam, gladio confossus, accepit. Cum illo etiam alii duodecim, qui ex Philadelphia venerant, in eadem Smyrnensi urbe, martyrio consummati sunt. Ipsius tamen Polycarpi festum septimo Kalendas Februarii celebratur.

Apud Sirmium beati Sireni, Monachi et Martyris, qui, jubente Maximiano Imperatore, retentus est, et, cum se Christianum esse confiteretur, capite obtruncatus.

Ibidem natalis sanctorum septuaginta duorum Martyrum, qui, martyrii certamen in praefata urbe consummantes, mansura perceperunt regna.

In civitate Asturicensi, in Hispania, sanctae Marthae, Virginis et Martyris, quae, sub Decio Imperatore et Paterno Proconsule, dire ob Christi fidem est cruciata et gladio tandem occisa.

Constantinopoli sancti Lazari Monachi, qui, cum sacras Imagines pingeret, idcirco, Imperatoris Iconoclastae Theophili jussu, diris suppliciis excruciatur, et ei manus candenti ferro comburitur; sed, Dei virtute sanatus, abrasas Imagines sanctas pingendo restituit, ac demum in pace quievit.

Brixiae sancti Felicis Episcopi.

Romae sancti Polycarpi Presbyteri, qui, cum beato Sebastiano, plurimos ad Christi fidem convertit, atque ad martyrii gloriam exhortando perduxit.

Hispali, in Hispania, sancti Florentii Confessoris.

Tuderti, in Umbria, sancta Romanae Virginis, quae, a sancto Silvestro Papa baptizata, in antris et speluncis caelestem vitam duxit, et miraculorum gloria claruit.

In Anglia sanctae Milburgis Virginis, filiae Regis Merciorum.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.

In anno Bissextili bis pronuntiatur Sexto Kalendas Martii, et eadem Luna, scilicet die 24 et 25.

Prima die, id est 24, hoc modo: Sexto Kalendas Martii. Luna..., quota fuerit.  Deinde: Vigilia sancti Matthiae Apostoli.

Secunda die, id est 25: Sexto Kalendas Martii. Luna... In Judaea..., et cetera, ut in sequenti Lectione.