MARTYROLOGIUM ROMANUM

19 Februarii   

Undecimo Kalendas Martii. Luna ...  vj. G

Romae natalis sancti Gabini, Presbyteri et Martyris, qui fuit frater beati Caji Papae, atque, a Diocletiano diu in custodia vinculis afflictus, pretiosa morte sibi caeli gaudia comparavit.

In Africa sanctorum Martyrum Publii, Juliani, Marcelli et aliorum.

In Palaestina commemoratio sanctorum Monachorum, et aliorum Martyrum, qui a Saracenis, sub Duce Alamundaro, ob Christi fidem, saevissime caesi sunt.

Neapoli, in Campania, sancti Quod-vult-Deus, Carthaginensis Episcopi, qui, una cum Clero, a Rege Ariano Genserico in fractas et absque remigiis ac velis naves impositus, praeter spem Neapolim appulit, ibique, in exsilio positus, Confessor occubuit.

Hierosolymis sancti Zambdae Episcopi.

Solis, in Cypro, sancti Auxibii Episcopi.

Apud Beneventum sancti Barbati Episcopi, qui, sanctitate celebris, Longobardos et eorum Ducem convertit ad Christum.

Mediolani sancti Mansueti, Episcopi et Confessoris.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.