MARTYROLOGIUM ROMANUM

18 Februarii  

Duodecimo Kalendas Martii. Luna ...  vij. F

Hierosolymis natalis sancti Simeonis, Episcopi et Martyris; qui filius Cleophae et propinquus Salvatoris secundum carnem fuisse traditur. Hic, Hierosolymorum Episcopus post Jacobum, fratrem Domini, ordinatus, et, in Trajani persecutione, multis suppliciis affectus, martyrio consummatus est, omnibus qui aderant et Judice ipso mirantibus ut centum viginti annorum senex fortiter constanterque supplfcium crucis pertulisset.

Apud Ostia Tiberina sanctorum Martyrum Maximi et Claudii fratrum, et Praepedignae, uxoris Claudii, cum duobus filiis Alexandro et Cutia; qui, cum essent praeclarissimi generis, omnes, jubente Diocletiano, tenti atque in exsilium deportati sunt, ac deinde, incendio concremati, Deo ipsi odoriferum martyrii sacrificium obtulerunt. Eorum reliquiae, in flumen projectae et a Christianis perquisitae, juxta eamdem civitatem sepultae sunt.

In Africa sanctorum Martyrum Lucii, Silvani, Rutuli, Classici, Secundini, Fructuli et Maximi.

Constantinopoli sancti Flaviani Episcopi, qui, cum fidem catholicam Ephesi propugnaret, ab impii Dioscori factione pugnis et calcibus percussus est, et, in exsilium actus, ibidem post triduum vitam finivit.

Toleti, in Hispania, sancti Helladii, Episcopi et Confessoris, qui a sancto Ildefonso, Toletano Episcopo, multis laudibus celebratur.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.