MARTYROLOGIUM ROMANUM

17 Februarii     

Tertiodecimo Kalendas Martii. Luna ...     viij. E

Florentiae natalis sancti Alexii Falconerii Confessoris, e septem Fundatoribus Ordinis Servorum beatae Mariae Virginis; qui, decimo supra centesimum vitae suae anno, Christi Jesu et Angelorum praesentia recreatus, beato fine quievit. Ipsius tamen ac Sociorum festum pridie Idus Februarii celebratur.

Romae passio sancti Faustini, quem alii quadraginta quatuor secuti sunt ad coronam.

In Perside natalis beati Polychronii, Episcopi Babylonis, qui, in persecutione Decii, ore lapidibus caeso, manibus extensis, ad caelum oculos elevans, emisit spiritum.

Concordiae, in Venetorum finibus, sanctorum Martyrum Donati, Secundiani et Romuli, cum aliis octoginta sex, ejusdem coronae consortibus.

Caesareae, in Palaestina, sancti Theoduli senis, qui, cum esset ex familia Praesidis Firmiliani, et, Martyrum excitatus exemplo Christum constanter confiteretur, martyrii palmam, cruci affixus, nobili triumpho promeruit.

Ibidem sancti Juliani Cappadocis, qui, exosculatus necatorum Martyrum corpora, et ideo ut Christianus delatus et ad Praesidem ductus, lento igne jussus est comburi.

In pago Tarvanensi, in Gallia, sancti Silvini, Episcopi Tolosani.

In monasterio Cluain-ednechensi, in Hibernia, sancti Fintani, Presbyteri et Abbatis.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.