MARTYROLOGIUM ROMANUM

26 Januarii     

Septimo Kalendas Februarii. Luna ...     xxix. G

Sancti Polycarpi, Episcopi Smyrnensis et Martyris, qui martyrii coronam septimo Kalendas Martii consecutus est.

Hippone Regio, in Africa, sanctorum Theogenis Episcopi, et aliorum triginta sex, qui, in persecutione Valeriani, contemnentes temporalem mortem, coronam aeternae vitae adepti sunt.

Apud Bethlehem Judae dormitio sanctae Paulae Viduae, quae, cum esset e nobilissimo Senatorum genere, cum beata Virgine Christi Eustochio, filia sua, renuntians saeculo, facultates suas pauperibus distribuit, et ad Praesepe Domini se recepit; ibique, multis virtutibus praedita et longo coronata martyrio, ad caelestia regna transivit. Ipsius autem vitam, virtutibus admirandam, sanctus Hieronymus scripsit.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.