MARTYROLOGIUM ROMANUM

16 Januarii

Decimo septimo Kalendas Februarii. Luna ...     ix. D

Romae, via Salaria, natalis sancti Marcelli Primi, Papae et Martyris; qui, ob catholicae fidei confessionem, jubente Maxentio tyranno, primo caesus est fustibus, deinde ad servitium animalium cum custodia publica deputatus, et ibidem, serviendo indutus amictu cilicino, defunctus est.

Marrochii, in Africa, passio sanctorum quinque Protomartyrum Ordinis Minorum, scilicet Berardi, Petri atque Othonis Sacerdotum, Accursii et Adjuti Laicorum; qui, ob Christianae fidei praedicationem ac Mahumeticae reprobationem legis, post varia tormenta et ludibria, a Saracenorum Rege, scissis gladio capitibus, enecati sunt.

Rhinocoluras, in Aegypto, sancti Melae Episcopi, qui, sub Valente exsilium et alia gravia pro fide catholica passus, in pace quievit.

Arelate, in Gallia, sancti Honorati, Episcopi et Confessoris; cujus vita tam doctrina quam miraculis fuit illustris.

Opitergii, in Venetorum finibus, sancti Titiani, Episcopi et Confessoris.

Fundis, in Latio, sancti Honorati Abbatis, cujus meminit beatus Gregorius Papa.

In castro cui nomen Maceriae, ad Altejam fluvium, in Gallia, sancti Fursei Confessoris, cujus corpus ad monasterium Peronae postmodum translatum est.

Romae sanctae Priscillae, quae se suaque pio Martyrum obsequio mancipavit.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.