MARTYROLOGIUM ROMANUM

14 Januarii

Decimo nono Kalendas Februarii. Luna ...     xj. B

Sancti Hilarii, Episcopi Pictaviensis, Confessoris et Ecclesiae Doctoris; qui pridie hujus diei evolavit in caelum.

Nolae, in Campania, natalis sancti Felicis Presbyteri, qui (ut sanctus Paulinus Episcopus scribit), cum a persecutoribus post tormenta in carcerem missus esset, et cochleis ac testulis vinctus superpositus jaceret, nocte ab Angelo solutus atque eductus fuit; postmodum vero, cessante persecutione, ibidem, cum multos ad Christi fidem exemplo vitae ac doctrina convertisset, clarus miraculis quievit in pace.

In Judaea sancti Malachiae Prophetae.

In monte Sina sanctorum triginta octo Monachorum, a Saracenis ob Christi fidem interfectorum.

In Rhaithi regione, in Aegypto, sanctorum quadraginta trium Monachorum, qui, pro Christiana religione, a Blemmiis occisi sunt.

Mediolani sancti Datii, Episcopi et Confessoris; cujus meminit beatus Gregorius Papa.

In Africa sancti Euphrasii Episcopi.

Neocaesareae, in Ponto, sanctae Macrinae, discipulae beati Gregorii Thaumaturgi, et aviae sancti Basilii, quae eumdem Basilium educavit.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.