MARTYROLOGIUM ROMANUM

13 Januarii

Idibus Januarii. Luna ...     xij. A

Octava Epiphaniae Domini.

Pictavis, in Gallia, natalis sancti Hilarii, Episcopi et Confessoris; qui, ob catholicam fidem, quam strenue propugnavit, quadriennio apud Phrygiam relegatus, ibi, inter alia miracula, mortuum suscitavit. Eum Pius Nonus, Pontifex Maximus, universalis Ecclesiae Doctorem declaravit et confirmavit. Ipsius autem festum sequenti die celebratur.

Rhemis, in Gallia, item natalis sancti Remigii, Episcopi et Confessoris. Hic gentem Francorum convertit ad Christum, Clodoveo, ipsorum Rege, sacris baptismatis undis et fidei sacramentis initiato; et, cum annos plurimos in Episcopatu explesset, sanctitate et miraculorum gloria conspicuus, decessit e vita. Ejus vero festivitas Kalendis Octobris potissimum recolitur, quo die sacrum ipsius corpus translatum fuit.

Romae, via Lavicana, coronae sanctorum Militum quadraginta, quas ipsi, sub Gallieno Imperatore, pro verae fidei confessione percipere meruerunt.

Cordubae, in Hispania, sanctorum Martyrum Gumesindi Presbyteri, et Servidei Monachi.

In Sardinia sancti Potiti Martyris, qui, sub Antonino Imperatore et Gelasio Praeside, multa passus, demum gladio martyrium consecutus est.

Singidoni, in Mysia superiore, sanctorum Martyrum Hermyli et Stratonici, qui, post saeva tormenta, sub Licinio Imperatore, in Istrum flumen demersi sunt.

Caesarae, in Cappadocia, sancti Leontii Episcopi, qui, sub Licinio, adversus Gentiles, et, sub Constantino, adversus Arianos plurimum decertavit.

Treviris sancti Agritii Episcopi.

In Versiaco monasterio, in Gallia, sancti Viventii Confessoris.

Amaseae, in Ponto, sanctae Glaphyrae Virginis.

Mediolani, in coenobio sanctas Marthae, Beatae Veronicae de Binasco Virginis, ex Ordine sancti Augustini.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.