MARTYROLOGIUM ROMANUM

20 Decembris

Tertiodecimo Kalendas Januarii. Luna ...     v. A

Vigilia sancti Thomae Apostoli.

Romae natalis sancti Zephyrini, Papae et Martyris. Ipsius tamen festum recolitur septimo Kalendas Septembris.

Ibidem passio sancti Ignatii, Episcopi et Martyris; qui, tertius post beatum Petrum Apostolum, Antiochenam rexit Ecclesiam. Hic, in persecutione Trajani, damnatus ad bestias, Romam vinctus mittitur; ibique, circumsedente Senatu, immanissimis poenarum suppliciis primo est affectus, dehinc objicitur leonibus, quorum dentibus praefocatus, hostia Christi efficitur. Ejus vero festivitas Kalendis Februarii celebratur.

Item Romae sanctorum Martyrum Liberati et Bajuli.

In Arabia sanctorum Martyrum Eugenii et Macarii Presbyterorum, qui a Juliano Apostata, cum ipsius impietatem arguissent, saevissimis plagis affecti sunt, atque in vastissimam eremum relegati, et gladio caesi.

Alexandriae sanctorum militum et Martyrum Ammonis, Zenonis, Ptolomaei, Ingenis et Theophili; qui, tribunalibus astantes, cum quidam Christianus, in suppliciis positus, trepidaret et jam prope ad negandum declinaret, vultu, oculis ac nutibus illum conabantur erigere. Cumque hac de causa clamor totius populi in eos prosiliret, prorumpentes in medium se Christianos esse testati sunt; per quorum victoriam Christus, qui suis eam animi constantiam dederat, gloriosissime triumphavit.

Geldubae, in Germania, sancti Julii Martyris.

Antiochiae natalis sancti Philogonii Episcopi, qui, Dei nutu ex causidico ad eam Ecclesiam regendam accersitus, adversus Arium, una cum sancto Alexandro Episcopo et Sociis, primum pro fide catholica certamen iniit, clarusque meritis quievit in Domino; cujus annuam festivitatem sanctus Joannes Chrysostomus praeclaro encomio celebravit.

Brixiae sancti Dominici, Episcopi et Confessoris.

In Hispania depositio sancti Dominici de Sylos Abbatis, e sancti Benedicti Ordine, miraculis in captivorum liberatione celeberrimi.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.