MARTYROLOGIUM ROMANUM

10 Decembris

Quarto Idus Decembris. Luna ...     vij. E

Sancti Melchiadis, Papae et Martyris, cujus dies natalis recensetur tertio Idus Januarii.

Romae, via Ostiensi, Dedicatio Basilicae sancti Pauli Apostoli; quae, simul cum Dedicatione Basilicae sancti Petri, Apostolorum Principis, annua celebritate recolitur quartodecimo Kalendas Januarii.

Eodem die sanctorum Martyrum Carpophori Presbyteri, et Abundii Diaconi; qui, in Diocletiani persecutione, primo fustibiis crudelissime caesi, deinde in carcerem, negato cibo et potu, retrusi, et rursum in equuleo torti, et post haec diu in carcere macerati, novissime gladio percussi sunt.

Alexandriae sanctorum Martyrum Mennae, Hermogenis et Eugraphi; qui sub Galerio Maximiano passi sunt.

Apud Leontinos, in Sicilia, sanctorum Martyrum Mercurii et Sociorum militum; qui, sub Tertyllo Praeside, tempore Licinii Imperatoris, gladio caesi sunt.

Ancyrae, in Galatia, sancti Gemelli Martyris, qui, post dira tormenta, sub Juliano Apostata, crucis supplicio martyrium consummavit.

Emeritae, in Hispania, passio sanctae Eulaliae Virginis, quae, sub Maximiano Imperatore, cum esset annorum duodecim, ibi, jussu Daciani Praesidis, pro confessione Christi, plurima tormenta est perpessa; novissime, in equuleo suspensa et exungulata, faculis ardentibus ex utroque latere appositis, hausto igne, spiritum reddidit.

Item ibidem sanctae Juliae, Virginis et Martyris; quae beatae Eulaliae socia fuit, et illi ad passionem properanti individua comes adhaesit.

Romae beati Gregorii Papae Tertii, qui sanctitate meritisque praeclarus migravit in caelum.

Viennae, in Gallia, sancti Sindulphi, Episcopi et Confessoris.

Brixiae sancti Deusdedit Episcopi.

Laureti, in Piceno, Translatio sacrae Domus Genitricis Dei Mariae, qua in domo Verbum caro factum est. Ipsam vero beatissimam Virginem, Lauretanae titulo nuncupatam, Benedictus Papa Decimus quintus omnibus aereonautis praecipuam apud Deum Patronam attribuit.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.