MARTYROLOGIUM ROMANUM

9 Decembris

Quinto Idus Decembris. Luna ...     vij. D

Carthagine sancti Restituti, Episcopi et Martyris, in cujus solemnitate sanctus Augustinus de ipso ad populum sermonem habuit.

Item in Africa sanctorum Martyrum Petri, Successi, Bassiani, Primitivi et aliorum viginti (20).

Toleti, in Hispania, natalis sanctae Leocadiae, Virginis et Martyris; quae, in persecutione Diocletiani Imperatoris, a Praefecto Hispaniarum Daciano inclusa carcere ac dire macerata, in eo tandem, cum gravissimos beatae Eulaliae et reliquorum Martyrum cruciatus audisset, impollutum spiritum, genibus in oratione positis, Christo reddidit.

Lemovicis, in Aquitania, sanctae Valeriae, Virginis et Martyris.

Veronae sancti Proculi Episcopi, qui, in persecutione Diocletiani, colaphis ac fustibus caesus, e civitate pulsus est, ac tandem, in Ecclesiam suam restitutus, quievit in pace.

Papiae sancti Syri, qui fuit primus ejusdem civitatis Episcopus, atque apostolicis signis et virtutibus claruit.

Apameae, in Syria, beati Juliani Episcopi, qui, tempore Severi, sanctitate refulsit.

Graji, in Burgundia, sancti Petri Fourier, qui Canonicus Regularis fuit Salvatoris Nostri, et Canonissarum Regularium Dominae Nostrae edocendis puellis Institutor; atque, virtutibus ac miraculis clarus, a Leone Decimo tertio, Pontifice Maximo, Sanctorum catalogo adjunctus est.

Petragoricis, in Gailia, sancti Cypriani Abbatis, magnae sanctitatis viri.

Nazianzi, in Cappadocia, sanctae Gorgoniae, quae fuit beatae Nonnae filia, atque beatorum Gregorii Theologi et Caesarii soror, cujus ipse Gregorius virtutes et miracula conscripsit.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.