MARTYROLOGIUM ROMANUM

8 Decembris

Sexto Idus Decembris. Luna ...     vij. C

Conceptio Immaculata gloriosae semper Virginis Genitricis Dei Mariae, quam fuisse praeservatam, singulari Dei privilegio, ab omni originalis culpae labe immunem, Pius Nonus, Pontifex Maximus, hac ipsa recurrente die, solemniter definivit.

Treviris sancti Eucharii, qui fuit discipulus beati Petri Apostoli et primus ejusdem civitatis Episcopus.

Alexandriae sancti Macarii Martyris, qui, tempore Decii, cum a Judice multis verbis ad negandum Christum suaderetur, et eo majori constantia suam profiteretur fidem, vivus ad ultimum exuri jubetur.

In Cypro sancti Sophronii Episcopi, qui pupillorum, orphanorum ac viduarum defensor mirificus, et pauperum atque oppressorum omnium adjutor fuit.

In monasterio Luxoviensi, in Gallia, sancti Romarici Abbatis, qui, cum in aula Theodoberti Regis primus esset, renuntiavit saeculo, et monasticae etiam observantiae laude ceteris antecelluit.

Constantinopoli sancti Patapii Solitarii, virtutibus et miraculis clari.

Romae Inventio sanctorum Martyrum Nemesii Diaconi, ejusque filiae Lucillae Virginis, Symphronii, Olympii Tribuni, hujusque uxoris Exsuperiae et Theoduli filii; quorum memoria octavo Kalendas Septembris recensetur.

Veronae Ordinatio sancti Zenonis Episcopi.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.