MARTYROLOGIUM ROMANUM

7 Decembris

Septimo Idus Decembris. Luna ...     vij. B

Vigilia Conceptionis Immaculatae beatae Mariae Virginis.

Sancti Ambrosii Episcopi, Confessoris et Ecclesiae Doctoris, qui pridie Nonas Aprilis obdormivit in Domino, sed hac die potissimum colitur, qua Mediolanensem Ecclesiam gubernandam suscepit.

Romae beati Eutychiani Papae, qui per diversa loca trecentos quadraginta duos Martyres manu sua sepelivit; quibus et ipse deinde sociatus, sub Numeriano Imperatore, martyrio coronatus est, et in coemeterio Callisti sepultus.

Alexandriae natalis beati Agathonis militaris, qui, in persecutione Decii, cum prohiberet quosdam volentes illudere cadaveribus Martyrum, clamor repente totius vulgi adversus eum extollitur; oblatus autem Judici, et in Christi confessione persistens, capite pro pietate damnatus est.

Antiochiae sanctorum Martyrum Polycarpi et Theodori.

Tuburbi, in Africa, sancti Servi Martyris, qui, in persecutione Wandalica, sub Ariano Rege Hunnerico, fustibus diutissime caesus, trochleis frequenter in sublime elevatus atque ictu celeri super silices pondere corporis dimissus, et lapidibus acutissimis perfricatus, martyrii palmam adeptus est.

Theani, in Campania, sancti Urbani, Episcopi et Confessoris.

Apud Santonas, in Gallia, sancti Martini Abbatis, ad cujus tumulum creberrima divinitus fiunt miracula.

Eboriaci, in territorio Melddnsi, commemoratio sanctae Farae, etiam Burgundofarae nomine appellatae, Abbatissae et Virginis, cujus dies natalis tertio Nonas Aprilis recensetur.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.