MARTYROLOGIUM ROMANUM

21 Novembris

Undecimo Kalendas Decembris. Luna ...     iv. B

Hierosolymis Praesentatio beatae Dei Genitricis Virginis Mariae in Templo.

Eodem die natalis beati Rufi, de quo sanctus Paulus Apostolus ad Romanos scribit.

Romae passio sanctorum Celsi et Clementis.

Rhemis, in Gallia, sancti Alberti, Episcopi Leodiensis et Martyris; qui pro tuenda ecclesiastica libertate necatus est.

Apud Ostia Tiberina natalis sanctonun Martyrum Demetrii et Honorii.

In Hispania sanctorum Martyrum Honorii, Eutychii et Stephani.

In Pamphylia sancti Heliodori Martyris, in persecutione Aureliani, sub Aetio Praeside. Post eum vero ipsi tortores, conversi ad fidem, in mare demersi sunt.

Romae sancti Gelasii Papae Primi, doctrina et sanctitate conspicui.

Veronae sancti Mauri, Episcopi et Confessoris.

In monasterio Bobiensi depositio sancti Columbani Abbatis, qui, multorum coenobiorum fundator, plurimorum Monachorum exstitit Pater, multisque virtutibus clarus, in senectute bona quievit.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.