MARTYROLOGIUM ROMANUM

13 Novembris

Idibus Novembris. Luna ...    xij. A

Sancti Didaci, ex Ordine Minorum, Confessoris; cujus dies natalis recolitur pridie hujus diei.

Ravennae natalis sanctorum Martyrum Valentini, Solutoris et Victoris; qui sub Diocletiano Imperatore passi sunt.

Aquis, in provincia Narbonensi, beati Mitrii, clarissimi Martyris.

Caesareae, in Palaestina, passio sanctorum Antonini, Zebinae, Germani et Ennathae Virginis. Haec, sub Galerio Maximiano Imperatore, verberibus caesa, igne cremata est; illi vero, cum intrepidi ac libera voce Firmilianum Praesidem, diis immolantem, impietatis arguerent, capite caesi sunt.

In Africa sanctorum Martyrum Hispanorum Arcadii, Paschasii, Probi et Eutychiani; qui, in persecutione Wandalica, cum in Arianam perfidiam nullatenus declinare paterentur, hinc a Genserico, Rege Ariano, primum proscripti, deinde acti in exsilium atque atrocissimis suppliciis cruciati, postremum diverso mortis genere interempti sunt. Tunc et Paulilli pueruli, germani sanctorum Paschasii et Eutychiani, constantia enituit; qui, cum de fide catholica nullatenus posset avelli, fustibus diu caesus est, atque ad infimam servitutem damnatus.

Romae sancti Nicolai Papae Primi, vigore apostolico praestantis.

Turonis, in Gallia, sancti Britii Episcopi, qui fuit discipulus beati Martini Episcopi.

Toleti, in Hispania, sancti Eugenii Episcopi.

Arvernis, in Gallia, sancti Quinctiani Episcopi.

Cremonae, in Insubria, sancti Homoboni Confessoris; quem, miraculis clarum, Innocentius Papa Tertius in Sanctorum numerum retulit.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.