MARTYROLOGIUM ROMANUM

11 Novembris

Tertio Idus Novembris. Luna ...     xiv. F

Turonis, in Gallia, natalis beati Martini, Episcopi et Confessoris; cujus vita tantis exstitit niiraculis gloriosa, ut trium mortuorum suscitator esse meruerit.

Cotyaei, in Phrygia, insignis passio sancti Mennae, Agyptii militis, qui, in persecutione Diocletiani, postquam, abjecto militiae cingulo, meruit caelesti Regi secreta conversatione in eremo militare, processit in publicum, et, se Christianum libera voce declarans, primo diris cruciatibus examinatur; novissime, fixis in oratione genibus, Domino Jesu Christo gratias agens, gladio caesus est, ac multis post mortem miraculis claruit.

Ravennae sanctorum Martyrum Valentini, Feliciani et Victorini; qui in Diocletiani persecutione coronati sunt.

In Mesopotamia sancti Athenodori Martyris, qui, sub eodem Diocletiano et Eleusio Praeside, ignibus cruciatus et aliis suppliciis tortus, demum capitis damnatus est, et, cum carnifex corruisset neque ullus alius gladio illum ferire ausus esset, orans obdormivit in Domino.

Lugduni, in Gallia, sancti Verani Episcopi, cujus vita fuit fide et virtutum meritis illustris.

Constantinopoli sancti Theodori, Abbatis Studitae, qui, pro fide catholica adversus Iconoclastas strenue pugnans, factus est apud universam Ecclesiam catholicam celebris.

In monasterio Cryptae Ferratae, in agro Tusculano, sancti Bartholomaei Abbatis, qui fuit socius beati Nili, ejusque vitam conscripsit.

In provincia Samnii beati Mennae solitarii, cujus virtutes et miracula sanctus Gregorius Papa commemorat.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.